monumenta.ch > Plinius > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 30
{III} quid quod mutantur saepe iudicata quoque et diu comperta? in Thessalia circa Larisam emisso lacu frigidior facta ea regio est, oleaeque desierunt, quae prius fuerant, item vites aduri, quod non antea, . . . . Aenos sensit admoto Hebro, et circa Philippos cultura siccata regio mutavit caeli habitum. at in Syracusano agro advena cultor elapidato solo perdidit fruges luto, donec regessit lapides. in Syria levem tenui sulco inprimunt vomerem, quia subest saxum exurens aestate semina.